Vincentius, natione Gallus, apud monasterium Lerinensis insulae presbyter, vir in Scripturis Sanctis doctus et notitia ecclesiasticorum dogmatum sufficienter instructus, conposuit ad evitanda haereticorum collegia, nitido satis et aperto sermone, validissimam disputationem, quam, absconso nomine suo, adtitulavit Peregrini adversum haereticos. Cuius operis quia secundi libri maximam in schedulis partem a quibusdam furatam perdidit, recapitulato eius paucis sermonibus sensu primo conpegit et in uno edidit. Moritur Theodosio et Valentiniano regnantibus. (Gennadius: De Viris Illustribus LXV)
…quod urbium frequentiam turbasque vitantes remotioris villulae et in ea secretum monasterii incolamus habitaculum … Sed et propositi nostri ratio in id convenit, quippe qui, cum aliquandiu variis ac tristibus saecularis militiae turbinibus volveremur, tandem nos in portum religionis, cunctis semper fidissimum, Christo adspirante condidimus… (Vincentius Lerinensis: Commonitorium, Praefatio)
…cum te [is est Salonius, filius Eucherii] illic beatissimi Hilarii tunc insulani tironis sed iam nunc summi pontificis doctrina formaret per omnes spiritalium rerum disciplinas, ad hoc etiam te postea consummantibus sanctis viris Salviano atque Vincentio eloquentia pariter scientiaque praeeminentibus. (Eucherius Lugdunensis: Instructionum I, praefatio ad Salonium)
…haec germanum eius Vincentium interno gemmam splendore perspicuam… (Eucherius Lugdunensis: De laude heremi, 42; haec bezieht sich auf das Kloster Lerin und eius auf Lupus von Troyes).
Siehe auch hier.